Psalms 90

1laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur va 2dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum va 3quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero va 4in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis va 5scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno va 6a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano va 7cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit va 8verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis va 9quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum va 10non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo va 11quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis va 12in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum va 13super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem va 14quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum va 15clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum va 16longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum

va

Copyright information for VulgJ